- PALLADIUS
- I.PALLADIUSEpiscopus Helenopolitanus, Galata, A. C. 401. Chrysostomi, durante etiam huius persecutione, amicus fidus. Decenniô post Chrysostomi obitum Romam veniens, sub Zosimo Episcopo cum Theodoro, Diacono Romano saepius collocutus, Dialogum de vita Chrysostomi, edidit. Origenismi accusatus, non multum Hieronymo favit, cum Rufino intimâ familiaritate coniunctus. Discipulus fuit Evagrii Pontici, et Pelagianismi quoque suspectus. Obiit saecul. 5. Epiphan. Epist. ad Ioh. Hieros. Socr. l. 4. Hist. c. 18. et 23. Cassiod. Hist. Trip. l. 8. c. 1. Ioh. Damasc. de his qui in fide dorm. Niceph. l. 11. c. 44. Baronius, Voss. Possevinus. etc. Idem cum Auctore Historiae Lausiacae, vide infra. Non vero confundendus cum Palladio Diacono, qui a Caelestino, A. C. 430. in Scotiam missu, ut Pelagio obniteretur, ibi Episcopus primus obiit. Vide Balaeum Cent. 14. et Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 19. et de Hist. Lat. l. 3. c. ult.II.PALLADIUSHaereticus, post Petrum Fullonem, in sedem Antiochenam intrusus, cum Petro Mongo, Pseudoepiscopo Alexandrino arctam familiaritatem coluit. Obiit A. C. 496. Baron. in Annalib. An. 486. et 496.III.PALLADIUSTheologus Danus, in illo regno iunctus Hemmingio, Reformationis opus strenue promovit, saeculô praeteritô.IV.PALLADIUSnomen viri proprium, qui de Agriculturâ scripsit. Item Sophista Graecus. qui in 6. libr. Hippocratis commentatus est. Vander Linden, de Script. Med.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.